agonia
italiano

v3
 

Agonia.Net | Regolamento | Mission Contatto | Registrati!
poezii poezii poezii poezii poezii
poezii
armana Poezii, Poezie deutsch Poezii, Poezie english Poezii, Poezie espanol Poezii, Poezie francais Poezii, Poezie italiano Poezii, Poezie japanese Poezii, Poezie portugues Poezii, Poezie romana Poezii, Poezie russkaia Poezii, Poezie

Articolo Comunità Concorso Saggistica Multimedia Personali Poesia Stampa Prosa _QUOTE Sceneggiatura speciale

Poezii Românesti - Romanian Poetry

poezii


 

dello stesso autore


Traduzioni di questo testo
0

 I commenti degli utenti


print e-mail
Lettori: 1611 .



Africa I
poesia [ ]

- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
di [Francesco_Petrarca ]

2010-04-24  |     |  Inserito da Cătălin






I


Et michi conspicuum meritis belloque tremendum,
Musa, uirum referes, Italis cui fracta sub armis
Nobilis eternum prius attulit Africa nomen.
Hunc precor exhausto liceat michi sugere fontem
Ex Elicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores,
Si uobis miranda cano. Iam ruris amici
Prata quidem et fontes uacuisque silentia campis
Fluminaque et colles et apricis otia siluis
Restituit Fortuna michi: uos carmina uati
Reddite, uos animos. Tuque, o certissima mundi
Spes superumque decus, quem secula nostra deorum
Victorem atque Herebi memorant, quem quina uidemus
Larga per innocuum retegentem uulnera corpus,
Auxilium fer, summe parens. Tibi multa reuertens
Vertice Parnasi referam pia carmina, si te
Carmina delectant; uel si minus illa placebunt,
Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olim
Fundendas longo demens tibi tempore seruo.
Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni,
Hesperieque decus atque eui gloria nostri,
Iudice quo merui uatumque in sede sedere
Optatasque diu lauros titulumque poete,
Te precor: oblatum tranquillo pectore munus
Hospitio dignare tuo; nam cunta legenti
Forsitan occurret uacuas quod mulceat aures
Peniteatque minus suscepti in fine laboris.
Preterea in cuntos pronum sibi feceris annos
Posteritatis iter: quis enim damnare sit ausus
Quod uideat placuisse tibi? Fidentius ista
Arguit expertus, nutu quam simplice dignum
Effecisse potes quod non erat. Aspice templis
Dona sacris affixa pauens ut uulgus adoret:
Exime; despiciet. Quantum tua clara fauori
Fama meo conferre potest! modo mitis in umbra
Nominis ista tui dirum spretura uenenum
Inuidie latuisse uelis, ubi nulla uetustas
Interea et nulli rodent mea nomina uermes.
Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandem
Atque pias extende manus et lumina flecte.
Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam
Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam
(Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur)
Nomen et alta canam Siculi miracula regis,
Non audita procul, sed que modo uidimus omnes
Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat,
Longius isse retro: tenet hos millesimus annus
Solicitos; pudet hac alios consistere meta;
Nullus ad etatem propriam respexit, ut erret
Musa parum notos nullo prohibente per annos
Liberior: Troiamque adeo canit ille ruentem,
Ille refert Thebas iuuenemque occultat Achillem,
Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet.
Ipse ego non nostri referam modo temporis acta,
Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros
Eruere est animus nimiasque retundere uires.
At semper te corde gerens properansque reuerti
Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta
Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant;
Sed timui, me teque uidens atque omnia librans.
Ingenium tentare libet, si forte secundis
Cesserit auspiciis; solidis tunc uiribus alta
Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla uidebit
Inclita Parthenope redeuntem ad menia rursus
Et Romana iterum referentem serta poetam.
Nunc teneras frondes humili de stipite uulsi,
Scipiade egregio primos comitante paratus:
Tunc ualidos carpam ramos; tu nempe iuuabis
Materia, generose, tua, calamumque labantem
Firmabis, meritumque decus continget amanti
Altera temporibus pulcerrima laurea nostris.
Quae tantis sit causa malis, que cladis origo
Queritur: unde animi, quis tot tolerare coegit
Dura pererrato ualidas furor equore gentes,
Europamque dedit Libie Libiamque rebellem
Europe, alterno uastandas turbine terras.
Ac michi causa quidem studii non indiga longi
Occurrit radix cuntorum infecta malorum
Inuidia, unde oriens extrema ab origine mors est,
Atque aliena uidens tristi dolor omnia uultu
Prospera. Non potuit florentem cernere Romam
Emula Carthago. Surgenti inuiderat urbi;
Sed grauius tulit inde parem; mox uiribus auctam
Vidit et imperio domine parere potentis
Ac leges audire nouas et ferre tributum
Edidicit, tacitis intus sed plena querelis,
Plena minis. Frenum funesta superbia tandem
Compulit excutere et clades geminare receptas.
Angebant dolor atque pudor seruilia passos
Multa uiros, animisque incesserat addita duris
Tristis auaritia et nunquam satiabile uotum.
Permixte spes amborum optatumque duobus
Imperium populis: dignus sibi quisque uideri
Omnia cui subsint, totus cui pareat Orbis.
Preterea damnumque recens iniuriaque atrox
Insula Sardinie amissa et Trinacria rapta
Atque Hispana nimis populo,confinis utrique,
Omnibus exposita insidiis, aptissima prede
Terra tot infandos longum passura labores,
Haud aliter quam cum medio deprensa luporum
Pinguis ouis nunc huc rapidis, nunc dentibus illuc
Voluitur inque tremens partes discerpitur omnis
Bellantum proprioque madens resupina cruore.
Accessit situs ipse loci: Natura locauit
Se procul aduerso spectantes litore gentes,
Aduersosque animos, aduersas moribus urbes,
Aduersosque deos odiosaque numina utrinque,
Pacatique nichil; uentos elementaque prorsus
Obuia et infesto luctantes equore fluctus.
Ter grauibus certatum odiis et sanguine multo;
At ceptum primo profligatumque secundo
Est bellum, si uera notes: nam tertia nudus
Prelia finis habet modico confecta labore.
Maxima nos rerum hic sequimur mediosque tumultus
Eximiosque duces et inenarrabile bellum.
† Vltima sidereum iuuenem lassata procellis
Hesperia excussamque graui ceruice cathenam
Ausoniumque iugum Romanaque senserat arma.
Iam fuga precipites longe trans equora Penos
Egerat: horruerant animos dextramque tonantis
Fulmineam moresque ducis famamque genusque
Armorumque nouas artes atque orsa cruentis
Nobilitata malis. Vix tandem litore Mauro
Perfidus urgentem respectans Hasdrubal hostem
Tutus erat. Sic uenantum perterritus acrem
Respicit atque canum ceruus post terga tumultum,
Montis anhela procul de uertice colla reflectens.
Constitit Occeano domitor telluris Hibere,
Qua labor ambiguus uatum pelagique Columnas
Verberat Herculeas, ubi fessus mergitur alto
Phebus et estiuo detergit puluere currum.
Hic ubi non uis ulla manu mortalis, at ipsa
Omnipotens aduersa aditum Natura negabat,
Constitit atque auidis prereptum faucibus hostem
Indoluit. Vicisse parum; iam blandior egrum
Non mulcet Fortuna animum; Carthagine recta
Gloria gestarum sordebat fulgida rerum.
Nempe uidebat adhuc profugum longinqua tuentem
Lentaque semineci uibrantem spicula dextra.
Turbida quin etiam rumoribus omnia miscens
Fama procul nostro ueniens crescebat ab orbe
Arcibus instantem Ausoniis uolitare sub armis
Hanibalem, patrieque faces sub menia ferri;
Illustres cecidisse duces, ardere nefandis
Ignibus Hesperiam, atque undantia cedibus arua.
Vrgebat uindicta patris pietasque mouebat
Vt ceptum sequeretur opus. Nam sanguine seuo
Cesorum cineresque sacros umbrasque parentum
Placari, atque Itala detergi fronte pudorem,
Hic amor assiduum pulsabat pectora clari
Scipiade, in frontem eliciens oculosque iuuenta
Fulgentes calido generosas corde fauillas.
Anxia nox, operosa dies, uix ulla quietis
Hora duci: tanta indomito sub pectore uirtus!
Has inter curas, ubi sensim amplexibus atris
Nox udam laxabat humum, Tithonia quamuis
Vxor adhuc gelidumque senem complexa foueret,
Necdum purpureo nitidas a cardine ualuas
Vellere seu roseas ause reserare fenestras
Excirent dominum Famule que secula uoluunt,
Fessus et ipse caput posuit. Tum lumina dulcis
Victa sopor clausit; celoque emissa silenti
Vmbra ingens faciesque patris per nubila raptim
Astitit ostendens caro precordia nato
Et latus et multa transfixum cuspide pectus.
Diriguit totos inuenis fortissimus artus,
Arrecteque horrore come. Tunc ille pauentem
Corripit et noto permulcens incipit ore:
"O decus eternum generisque amplissima nostri
Gloria, et o patrie tandem spes una labanti,
Siste metum, memorique animo mea dicta reconde.
Optimus ecce breuem, sed que, nisi despicis, horam,
Multa ferat placitura, dedit moderator Olimpi.
Ille meis uictus precibus stellantia celi
Limina - perrarum munus - patefecit et ambos
Viuentem penetrare polos permisit, ut astra
Me duce et obliquos calles, patrieque labores
Atque tuos, et adhuc terris ignota Sororum
Stamina, tum rigido contortum pollice fatum
Aspicias. Huc flecte animum. Viden illa sub Austro
Menia et infami periura palatia monte
Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum
Concilia et tepido stillantem sanguine turbam?
Heu nimium nostris urbs insignita ruinis!
Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentas
Fracta semel, uacuisque iterum struis agmina bustis?
Sic Tybrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis?
Sic modo, Birsa ferox, Capitolia despicis alta?
Experiere iterum et dominam per uerbera nosces.
Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iusto
Marte parem factura deis. Hec uulnera iuro
Sacra michi merito, patrie quibus omne rependi
Quod dederat, quibus ad superos Mauortia uirtus
Fecit iter: non ulla, meos fodientibus artus
Hostibus atque abeunte anima, michi multa dolenti
Occurrisse prius tanti solamina casus,
Quam quod magnanimum post funera nostra uidebam
Vltorem superesse domi. Spes ista leuabat
Inde metus alios, hinc sensum mortis amare."
Talia narrantem percurrit et impia mestis
Vulnera luminibus totumque a uertice corpus
Lustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra,
Vbertimque fluunt lacrime. Nec plura parantem
Sustinuit, mediisque irrumpens uocibus orsus:
"Heu heu! quid uideo? quisnam hec michi pectora duro
Confixit mucrone, parens? que dextra uerendam
Gentibus immerito uiolauit sanguine frontem?
Dic, genitor; nil ante queas committere nostris
Auribus." Hec dicens alto radiantia fletu
Sidera uisus erat sedesque implesse quietas.
Infima si liceat summis equare, marina
Piscis aqua profugus fluuioque repostus ameno
Non aliter stupeat, si iam dulcedine captum
Vis salis insoliti et subitus circumstet amaror,
Quam sacer ille chorus stupuit. Namque hactenus ire
Et dolor et gemitus et mens incerta futuri
Atque metus mortis mundique miserrima nostri
Milia curarum, rapide quibus optima uite
Tempora et in tenebris meliores ducimus annos:
Illic pura dies, quam lux eterna serenat,
Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant,
Non odia incendunt. Noua res, auremque deorum
Insuetus pulsare fragor, pietate recessus
Lucis inaccesse tacitumque impleuerat axem.
At pater amplexu cupido precibusque modestis
Occupat et grauibus cohibet suspiria dictis:
"Parce, precor, gemitu; non hunc tempusque locusque
Exposcunt. Sed uisa animum si uulnera tangunt
Vsque adeo, iuuat et patrios agnoscere casus,
Accipe; nam paucis perstringam plurima uerbis.
Sexta per Hesperios penitus uictricia campos
Nostraque signa simul Romanaque uiderat estas,
Cum michi iam bellique moras curasque peroso
Consilium, teste euentu, Fortuna, dedisti
Magnificum: infelix fido ut cum fratre uiritim
Solicitum partirer onus geminumque moranti
Incuterem bello calcar. Sic alite leua
Distrahimur tandem et scissis legionibus ambo
Insequimur late sparsis regionibus hostem.
Nondum plena colis iam stamina nostra Sorores
Destituunt fesse, iam Mors sua signa relinquit.
Illicet imparibus ueriti concurrere fatis
Fraudis opem dubio poscunt in tempore Peni.
Ars ea certa uiris et nostro cognita damno.
Celtarumque animos, quibus auxiliaribus arma
Fratris ad id steterant, pretio corrumpere adorti,
Persuasere fugam: nostrorum exempla per euum
Ante oculos gestanda ducum, ne robore freti
Externo, proprio non plus in milite fidant.
Obicit ille deos, ius, fas et inania uerba!
Raptim abeunt tacitoque uale. Vis quanta metallo est!
Di, Pudor, alma Fides, uni succumbitis auro!
Presidio nudata acies fraterna retrorsum
Auia constituit siccosque recurrere montes:
Hec uisa est spes una duci. Premit hostis acerbus,
Doctus ad extremum cedenti insistere tergo.
Me quoque iam magno distantem Punica tractu
Agmina cingebant, que clam nouus auxerat hostis
Improbus insultans. Visum et michi credere Fato.
Nequicquam: uetitum caro me iungere fratri;
Inferior numero multum tribus undique castris
Vallabar, multumque locis premebar iniquis.
Ferrum aderat; spes nulla fuge: quod Fata sinebant
Tempore in angusto, durissima pectora ferro
Pandimus atque Afras Herebo detrudimus umbras.
Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquam
Consiliique nichil. Ceu dum uelamina pastor
Fida gerens apibus bellum mouet improbus almis,
Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia meste
Excedunt inopi substrata cubilia cera,
Inde ruunt ceceque fremunt, sparsoque uolatu
Importuno instant capiti; stat callidus hostis
Inceptique tenax, postque irrita uulnera uictor
Eruit extirpatque pie cunabula gentis:
Sic, que sola salus miseris et summa uoluptas,
Inuisam iaculis gladioque ultore cohortem
Tundimus et rabidas in uulnere linquimus iras.
Illi ex composito stabant, ceu flantibus Austris
Aerius consistit Erix atque astriger Athlas.
Quid moror? Incauti armorum sub nube uirumque
Obruimur: Fortuna suum tenet inuida morem
Auersata pios. Gelidus michi pectore sanguis
Heserat; agnosco insidias mortemque propinquam;
Nec michi, sed patrie metuens, pro tempore raptim
Ingredior dictis cuneos firmare labantes:
'Hac uia preclari, miles, patet ardua leti.
I duce me, quem sepe alias maiore profecto es
Fortuna, nunquam fama meliore secutus!
Non acies ferri, facies non obuia Mortis
Terreat: exiguo decus ingens sanguine Mauors
Obicit et caros illustrat cede nepotes.
Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem.
Ignauum fortemque mori - ne tangere damno -
Nature lex una iubet. Breue tempus utrique:
Iam, licet et terre pelagique pericula cessent,
Vltro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unum
Contigit, ut leti morerentur; cetera flendo
Turba perit lacrimasque metu diffundit inertes.
Hora breuis longe testis uenit ultima uite.
Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat,
Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat,
Vicimus et nostris exibant funera dextris.
At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro -
Sit satis obstruxisse uiam. Per pectora nostra
Perque truces oculos uultusque in morte tremendos
Transcendant! talem libet his opponere montem,
His claustris uallare aditus! Sciat horrida ueros
Barbaries cecidisse uiros, et pallida quamquam,
Haud spernenda tamen Romana cadauera calcet!
Accelera, bene nata cohors - in limine Mors est
Inuidiosa bonis - Romanas semper ad aras
Cum lacrimis recolenda piis et ture perenni!'
Talibus accensi coeunt et grandinis instar
Scissa nube ruunt. In tela micantia primus
Et circumfusos feror irrediturus in hostes.
Consequitur deuota neci fortissima pubes.
Sternimur et morimur: paucis tot milia contra
Quid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratris
Expectas; neque enim Hesperia felicior ora
† Ille quidem extremo Fati de turbine frustra
Surgere conatus magne sub mole ruine
Oppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebat
Altera quam fratris. Fuerat concordia uite
Mira, uel exiguis nunquam interrupta querelis:
Vna domus uictusque idem, mens una duobus,
Et mors una fuit. Locus idem corpora seruat
Amborum ac cineres. Huc tempus forte sub unum
Venimus. Hic nobis nulla est iactura uetusti
Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus.
Odimus et laqueos et uincula nota timemus,
Libertatis onus. Quod non sumus, illud amamus."
Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundo
Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque
Vltio uerborum semper fuit ultima rerum.
Dic tamen hoc, o sancte parens: an uiuere fratrem
Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepultos
Defunctosque uocat?" Lente pater ipse loquentem
Risit, et "O quanta, miseri, sub nube latetis!
Humanumque genus quanta caligine ueri
Voluitur! Hec" inquit "sola est certissima uita.
Vestra autem mors est, quam uitam dicitis. At tu
Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbe
Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur
Et uiuum decus et flammantia lumina fronti?
Quin etiam a tergo generosum respicis agmen?
Hos michi defunctos audebit dicere quisquam?
Et tamen egregios humani sorte tributi
Efflauere animos ac debita corpora terre
Liquerunt. Cernis nitido uenientia contra
Purpureum radiare diem leta agmina uultu?"
"Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquam
Hos uidisse oculos memini. Sed nomina nosse
Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit;
Per superos ipsumque Iouem, Solemque uidentem
Omnia, per Frigios, si qua est ea cura, Penates,
Per si quid patrie uenit huc dulcedinis, oro.
Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine noui,
Et mores habitusque uirum faciesque gradusque,
Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor:
Vidi etenim et patria nuper conuiximus urbe."
"Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit
Punica terrenis. Periit congressus iniquo
Credulus etate heu! nimium Marcellus in illa
† Iste memor finis lateri latus admouet ultro
Nobiscumque libens celo spatiatur in amplo.
Crispinus longe sequitur, quem perfidus uno
Absumpsisse die tentauerat hostis; at illum
Languida dilate tribuerunt uulnera morti;
Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant:
Inde leuis recte penetrans huc spiritus illic
Frigida carnifici dimisit membra cruento.
En Fabium! celo maiestas maxima tanti
Nominis et rerum iubet hunc habitare sereno.
Cerne ducem quantum! Licet hic Cunctator ab omni
Dictus erat populo, tamen ingens gloria tardis
Debita consiliis uiget. Hunc non flamma nec ensis
Eripuit Latio, sed dum magis arma premebant
Punica, tranquillum tulit huc animosa senectus.
Sed magis ardentemque animis pugnasque frementem
Cerne per insidias indigno funere Graccum
Corpore seclusum ualido et pollentibus armis.
Preterea Emilio nimium Sors inuida Paulo:
Aspice magnanimum terebrant quot uulnera pectus!
Cannensi Romana die defleta supremum
Fata putans renuit cladi superesse; sed ultro
Oblatum contempsit equum, multumque rogantem
Reppulit et 'Nimium' respondit 'uiximus. At tu
Macte animi uirtute, puer, discede tuumque
Victurum abde caput teque ad meliora reserua.
Dic Patribus muniant urbem; dic menia firment:
Condiscant extrema pati; namque improba seuas
Ingeminat Fortuna minas, hostisque cruentus
Victor adest. Fabio mea uerba nouissima perfer:
Dic me iussorum memorem uixisse suorum,
Dic memorem te teste mori. Sed Fata feroxque
Collega ingenti turbarunt cunta tumultu:
Nuda loco caruit Virtus; tulit Impetus illam.
Effuge dum morior, ne forsan plora loquendo
Sim tibi causa necis'. Dicentem talia ferro
Circumstant. Volat ille leuis: timor alleuat artus
Et plumas adiungit equo et calcaria plantis
Anxia sic genitrix, ubi nidum callidus anguis
Obsidet, hinc uise sese subducere morti
Optat, et hinc dubitat sua dulcia uiscera linquens
Infelix! pietas tandem formidine uicta
Cedit, et incussis serum sibi consulit alis,
Vicinaque tremens respectat ab arbore fatum
Natorum rabiemque fere, et plangoribus omne
Implet anhela nemus strepituque accurrit amico.
Sic ibat iuuenis memorandus, sepe retrorsum
Lumina mesta ferens: uidet ingens surgere campis
Naufragium; uidet immitem post publica Penum
Funera sacra ducis fodientem pectora diris
Ictibus; et celum gemitu pulsabat inani.
Quid moror? Innumeram licet inter noscere turbam
Cesorum hoc bello iuuenum patrieque cadentum.
Scilicet immenso studio dum ledere querit,
Ciuibus atque inopem spoliat dum fortibus urbem,
Compleuit celum nostris ferus Hanibal umbris."
Talia dum genitor memorat, suspiria natus
Alta trahens: "Licuit, fateor, cognoscere quicquid
Optabam magis, et uultus spectare meorum.
Cetera ni prohibes, nichil est sermone secundi
Patris amabilius". "Quin tu modo cominus" inquit
"Alloquere atque aures quamprimum inuade paratas."
His dictis, tulit ante gradum, frontemque modestam
Demisit, patruumque tenens sic incipit ore:
"O uenerande michi, uero nunquamque parente
Care minus, si uestra Deus dedit ora uidere
Mortales oculos, alti si limina mundi
Indignoque michi clarum reserauit Olimpum,
Da, precor, exiguam nostris affatibus horam,
Nam breue tempus adest moneorque in castra reuerti.
Occeani subnixa uadis ubi maxima Calpe
Impendet pelago celumque cacumine pulsat,
Illic me Romana manent modo signa, ducemque
Expectant. Rapidum hoc tandem instat limite bellum."
Suscipit amplexu iuuenem placidissimus heros,
Atque ita: "Si iussu superum mortalia celo
Membra uehis - nec enim tam magni muneris auctor
Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni
Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem
Dictu difficile est. Cui tantam numina uiuo
Concessere uiam? Nam ni diuinus inesset
Spiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset,
Que faciles dispensat opes: archana uidere
Celica, uenturos longe prenoscere casus,
Et fatum prescire suum, spectare beatas
Has animas subterque pedes radiantia solis
Lumina et aduersos tam uastis tractibus axes;
Hec nunquam Fortuna dabit, quia cunta potenti
Sunt seruata Deo. Qui si te lumine tanto
Illustrat, quonam te alii dignentur honore?
Non ergo immerito: fractos passimque iacentes
Hesperie campis totiens despeximus hostes,
Vidimus et nostre uindictam mortis. Ab illa
Egregie pietatis habens per secula famam,
Quidlibet hic aude mecum; nam protinus aurem
Inuenis atque animum uacuum. Quin ocius ergo
Ingredimur fandoque breuem consumimus horam?"
"Dic" ait is: "si uita manet post busta, quod almus
Testatur genitor, sique hec est uera perennis,
Nostra autem morti similis, quid demoror ultra
In terris? quin huc potius, quacumque licebit,
Euolat assurgens animus tellure relicta?"
"Non bene" ait "sentis": "Deus hoc Naturaque sanxit
Legibus eternis, hominem in statione manere
Corporis, edicto donec reuocetur aperto.
Non igitur properare decet, sed ferre modeste
Quantulacumque breuis superant incommoda uite,
Ne iussum spreuisse Dei uideare, quod ista
Sunt geniti sub lege homines, ut regna tenerent
Infima, namque illis custodia credita terre
Et rerum quas terra uehit pelagusque profundum.
Ergo tibi cuntisque bonis seruandus in ista est
Carne animus propriamque uetandus linquere sedem,
Nobilibus curis studioque et amore uidendi
Promineat ni forte foras corpusque relinquat
Ac longe fugiat sensus seque ingerat astris.
Hic decet egregios animos, hic exitus est quem
Diuini fecere uiri meliora sequentes.
Sed dum membra uigent - breuis est mora -, suscipe nostri
Consilii quid summa uelit. Tu sacra fidemque
Iustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospes
Sancta tui morumque comes, que debita uirtus
Magna patri, patrie maior, sed maxima summo
Ac perfecta Deo; quibus exornata profecto
Vita uia in celum est, que uos huc tramite recto
Tunc reuehat cum summa dies exemerit istud
Carnis onus pureque animam transmiserit aure.
Hoc etiam monuisse uelim, nil gratius illi,
Qui celum terrasque regit, dominoque patrique,
Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbes
Conciliumque hominum sociatum legibus equis.
Quisquis enim ingenio patriam seu uiribus alte
Sustulerit sumptisque oppressam adiuuerit armis,
Hic certum sine fine diem in regione serena
Expectet uereque petat sibi premia uite,
Iustitia statuente Dei, que nec quid inultum,
Nec pretio caruisse sinit." Sic fatus amoris
Admouitque faces auido stimulosque nepoti.
Ecce autem interea uenientum turba, nec ulli
Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus
Sidereoque leuis fulgebat lumine amictus.
Augusta pauci procul omnes fronte preibant
Iam senioque graues et maiestate uerendi.
"Hec acies regum est, quos tempora prima tulerunt
Vrbis" ait "nostre; frons arguit inclita reges.
Romulus ecce prior, famosi nominis auctor,
Publicus ille parens. Cernis, dulcissime, quantus
Ardor inest animo. Talem uentura petebant
Regna uirum. Venit incessu moderatior alter,
Religione noua populum qui temperet acrem.
Hic uirtute prius patrie Curibusque Sabinis
Insignis, nostramque ideo transuectus in arcem est.
Aspice solicitum monitu ceu coniugis almas
Instituat leges et euntem diuidat annum.
Extulit hunc natura senem, primoque sub euo
Hanc habuit frontem, sic tempora cana genasque.
Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnem
Militie expressit regum fortissimus artem,
Fulmineus uisu, uictus quoque fulmine solo.
Quartus arat muros et Tybridis Ostia fundat,
Presagus quas totus opes huc conuehat orbis,
Biffida primeuo connectens menia ponte.
Frons quinti michi nota parum, sed suspicor illum
Quem nobis longe regem dedit alta Chorinthus.
Ille est haud dubie: uideo tunicasque togasque
Et fasces trabeasque graues sellasque curules
Atque leues faleras et cunta insignia nostri
Imperii, currusque et equos pompasque triumphi.
Illum autem numero quem cernis in ordine sextum
Seruilis solio regem transmisit origo,
Et nomen seruile manet, sed regia mens est.
Dedecus hic generis uirtute piauit et actis;
Condidit hic censum prior, ut se noscere posset
Roma potens, altumque nichil sibi nota timeret."
Finierat. Tunc ille iterat: "Si lecta recordor,
Romuleo cinxisse comas diademate septem
Audieram, totidem cognomina certa tenebam.
Alter ubi est igitur?" "Fili carissime," dixit
"Huc et luxus iners et dura superbia nunquam
Ascendunt. Illum sua pessima crimina Auerno
Merserunt, atrox animus nomenque superbum.
Hunc exposcis enim qui sceptra nouissima rexit
Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passe
Hic Libertatis primum Vrbi ingessit amorem.
Quin tu animas letas melioraque regna tenentes
Cerne cateruatim, uere uirtutis amicos."
Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi
Ibant. Hos leto celebrabant agmina plausu
Vmbrarum atque omni deuotum ex ordine uulgus.
Substitit admirans: "Que tanta est gratia," dixit
"Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?"
"Hos idemque parens eademque" ait "extulit aluus:
Hinc amor. His ipsis libertas credita quondam:
Hinc fauor. Heu iugulos et uulnera cruda duorum!
Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix
Pectore in aduerso! Populorum fata potentum
Tergeminis mandata uiris, ut sanguine pauco
Scilicet innumere cessarent funera gentis.
Diuisis exercitibus conspecta suorum
Aduersisque oculis sex ultima bella gerebant;
Libertas tunc nostra tremens similisque cadenti
Vnius ad fatum dubio sub Marte pependit:
Vnius est asserta manu. Germanus uterque
Occiderat, populoque nimis Fortuna fauere
Ceperat Albano; nisi tertius ille superstes
Integer et fratrum mortes et publica fata
Restituisset agens uictricia corpora campo,
Donec seiunctos spatio largoque cruore
Defectos plagisque graues et cursibus haustos
Impiger alterno iugulasset uulnere fratres.
Id recolens nunc exultat: gaudentque uicissim
Germani ad superos nec inulto funere missi.
At quibus imperium uirtus ea contulit, ultro
Circumstant memores. Sed quid per singula uersor?
Milia nonne uides spatiosum implentia celum?
Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum,
Preclarum pietate ducem patrieque parentem."
Lumina uisendi cupidus flectebat, et ingens
Agmen erat iuxta, stabilem qua uergit ad Arthon
Lacteus innumeris redimitus circulus astris.
Obstupuit, queritque uiros et nomina et actus.
"Care nepos, si cunta uelim memoranda referre,
Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnis
Stella cadit pelago, celumque reflectitur, et iam
Candidus Aurore meditantis surgere uultus
Vibrat et Eoa iam somnum diluit unda.
Iam pater admonuit fugientia sidera nutu
Ostendens, uetuitque moras. Hoc nosse satis sit,
Romanas has esse animas, quibus una tuende
Cura fuit patrie. Proprio pars magna cruore
Diffuso has petiit sedes, meritoque caduce
Pretulit eternam per acerba piacula uitam.

.  | Indice










 
poezii poezii poezii poezii poezii poezii
poezii
poezii Questo è l'Olimpo della Lettertura, della Poesia, e della Cultura. Se hai piacere di partecipare alle nostre iniziative scrivi altrimenti appaga la tua conoscenza con gli articoli, la saggistica, la prosa, la poesia classica e/o contemporanea oppure partecipa ai nostri concorsi. poezii
poezii
poezii  Cerca  Agonia.Net  

La riproduzione di qualsiasi materiale che si trova in questo sito, senza la nostra approvazione, é assolutamente vietata
Copyright 1999-2003. Agonia.Net

E-mail | Politica di condotta e confidenzialità

Top Site-uri Cultura - Join the Cultural Topsites!