agonia
italiano

v3
 

Agonia.Net | Regolamento | Mission Contatto | Registrati!
poezii poezii poezii poezii poezii
poezii
armana Poezii, Poezie deutsch Poezii, Poezie english Poezii, Poezie espanol Poezii, Poezie francais Poezii, Poezie italiano Poezii, Poezie japanese Poezii, Poezie portugues Poezii, Poezie romana Poezii, Poezie russkaia Poezii, Poezie

Articolo Comunità Concorso Saggistica Multimedia Personali Poesia Stampa Prosa _QUOTE Sceneggiatura speciale

Poezii Românesti - Romanian Poetry

poezii


 


dello stesso autore


Traduzioni di questo testo
0

 I commenti degli utenti


print e-mail
Lettori: 1878 .



Africa II
poesia [ ]

- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
di [Francesco_Petrarca ]

2010-04-26  |     |  Inserito da Cătălin



Talibus intentum pater arripit atque benigne:
"Tempus" ait "celo descendere. Gratia paucis
Huc uenisse fuit: patienter abire decorum est."
"Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit
"Pauca michi dubio? certumque remitte futuri."
"O nate, exigui solatia temporis" infit
"Exigis. Ambigue subito tibi somnia noctis
Omniaque implicite uanescent uisa quietis:
Si qua animo memori uestigia forte manebunt,
Somnia uana tamen, mentemque errasse putabis.
Sed nequeo spreuisse preces. Dic, nate, quod angit
Te magis; et breuibus celeri te subtrahe Phebo."
"O genitor, si nota tibi diuina uoluntas,
Sique tibi ante oculos uenturum est cernere tempus,
Scire uelim quid Fata parent. Nam bella uidemus
Aspera terribili Latium quassantia motu.
Hanibal in foribus stat perfidus. Omnia retro
Versa cadunt. Nostro pinguescunt arua cruore.
Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti
Imperii tam magna duo cecidistis eodem
Tempore. Tunc Italis raptus regionibus est sol,
Magnaque sub gemina nutauit Roma ruina.
Quid superest? dominum quis nunc manet exitus Vrbem?
Corruet, an stabit? Quod si frustra arma mouemus,
Exime tot curas animo tantosque labores:
Somnum redde oculis et membris redde quietem.
Nam michi si, cogente Deo, patrieque cadendum est,
Quid iuuat obniti contra Fatoque prementi
Humanas afferre manus? Moriamur inermes!
Viuat et in toto regnet ferus Hanibal orbe!"
Non tulit indignantem animo pater optimus: "Imo,
Imo" ait "armato latronem pellere luscum
Finibus Ausonie dabitur. Discedet iniquo
Inde animo, metuetque alienam linquere terram
Sanguinis ac prede sitiens, at mesta suorum
Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo
Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget
Litora, funesto ueritus confligere campo
Congressus uolet ante tuos. Tu furta caueto
Insidiasque uiri. Doceant te dira duorum
Funera barbarico confecta ferociter astu.
I tamen atque hostis crudelem conspice uultum
Et dictis intende aurem cautusque uigilque
Insidiosa senis uersuti percipe uerba.
Si renuis retrahisque pedem, michi crede, per Orbem
Aut timidus uideare alius aut forte superbus.
Ille quidem uaria tentabit flectere mentem
Arte dolisque nouis, dulcem per singula pacem,
Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem,
Vnicus euersor pacis. Firmissime, persta
Propositumque tene. Nil de patrieque tuaque
Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram
Fata uidens, humiles uoces summissaque uerba
Ore dabit ficto: iuuenem semperque secundis
Assuetum casus uarios librare monebit
Fortune, ac multa ancipiti sermone tremenda
Proferet euentusque ducum. Cum nulla uidebit
Verba altum mouisse animum, tum tristis et ira
Feruidus, arma fremens bellumque, in castra redibit.
Pugna erit ambiguo quam spectent Fata fauore,
Cuius ad euentum toto timeatur in Orbe.
Sanctior his preerit castris, dux impius illis:
Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modesti
Et Pudor et benesuada Fides Pietasque comesque
Iustitia et relique uibrabunt arma Sorores;
Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia ueri
Pectora Contemptusque Dei feruensque Libido
Cecaque perpetuis crescens sub litibus Ira
Et scelerum species horrende ac nomina multa.
Victor eris bello tandem, uictoria nec te
Efferet; ast illum fortuna aduersa repente
Prosternet. Victus fugiet peregrinaque tanget
Litora, qua Grais Asiam regionibus estus
Hellespontiaci dirimit maris. Omnia tandem
Tentabit, regumque pedes indignaque supplex
Continget genua atque aliena precabitur arma,
Italicas ardens iterum ruiturus in oras,
Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa,
Iam longis satiata malis, funesta retrorsum
Consilia euertet. Quid multa? Vagabitur exul
Pessimus et terras uirus disperget in omnes,
Romanos in morte petens. Ceu saxea seuum
Cum forte in triuiis tempestas obruit anguem,
Ille furit, moriensque minas uomit atque uenenum
Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis,
Horrificus solo aspectu, postrema cruentus
Sibila languentesque oculos attollit et ipsum
Seuit in auctorem frustra: sic turbidus iste
Mille uias moribundus aget. Quo tempore forte
Publica dum perages mandata, uidebis inermem
Securus, faciemque trucem que terruit orbem.
Colloquio festiua dies uideatur amico,
Tantorum felix Ephesus sermone uirorum.
Fama quidem mendax falsa cum laude nefandos
Equat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum,
Horrendum dictu inuenit, canit orba per Orbem,
Nec dirimit causas. Patriam iuuat ille cadentem,
Laudatur; multaque alius cum strage cruentas
Captat opes regnumque sibi iaciturus in auro,
Hic quoque laudatur. Laudabitur Hanibal atque
Scipio: posteritas mirabitur omnis utrumque.
Heu par dissimile et diuerso sidere terris
Illatum! At uulgus discernere quanta sit inter
Magnificum ac tetrum facinus distantia, nescit.
Quam subito miris animum uolet ille loquendo
Flectere blanditiis! seu sunt hec Punica semper
Pectora, seu laudem uirtus uel ab hoste meretur,
Precipue tam rara quidem. Verum illa iocosum
Qualiacumque tibi risum fortasse mouebunt;
Nil aliud. Sic ille graues in morte reflexus
Quum dederit falsaque animum spe pauerit amens,
Tandem Bithinica ruet imperterritus aula,
Dux atrox, Vrbique metum depellet et Orbi.
Hostis fata uides, tanto quem tempore tellus
Sustinet Ausonie. Quod si Romana requiris,
Pauca, sed e medio Fatorum intentus aceruo
Accipe. Procliuem faciet uictoria presens
Ad reliquas facilemque uiam, nullumque pudebit,
Quem teneat Carthago potens, apprendere portum.
Illa iugum populos et ferre tributa docebit.
Ilicet Etholus consurget uanus ad arma,
Proruet Anthiocus; fratris iunioris et illum
Vincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous,
Vt Zephirus pridem ac pluuialis nouerat Auster.
Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnes
Vincet Roma minas et totum proteret Orbem.
Victa iugum regna excipient: sub legibus ibunt
Mox Galathe Macedumque furor; nil regia possunt
Nomina, nil patrum egregii prodesse labores.
Magnus Alexander totiens reuocatus ab urna
Si redeat, mea sit quenam sententia nosti:
Grecia cunta breui procumbet tempore uicta
Et male cesorum penas dependet auorum.
Hic placet et Glabrio et spectata modestia Memmi
Flaminiique animus, claris qui crescere factis
Incipit et tecum tentat certamina fame.
Res instant uarie, series quoque longa laborum:
Florida namque uiris uenit armipotentibus etas.
Hec michi iam Scauros, Drusos crebrisque Metellos
Insignes titulis et nomina clara Nerones
Protulit. Hoc olim ueniet de stipite ramus
Pestifer ac populis umbra nociturus iniqua.
Iam sensim assurgunt rigida uirtute Catones.
O utinam domus illa minus foret inuida nostre!
Surgunt Emilii, quorum de gente nepotem
Elige, qui nomen gestis mereatur auitum,
Relliquiasque tuas ferro consumat et igni,
Durior id meritis odioque accensus honesto.
Longius incedam; iamque hinc Sillamque ferocem
Pompeiosque graues animosaque pectora Bruti
Ante oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrum
Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia uentum est
Cesareumque genus toti dominarier Orbi
Preuideo. Quid cunta sequor? Non ditior unquam
Vrbs animis erit egregiis ducibusque supremis.
Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratro
Vnus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum
Signa ferat Libiamque iterum premat, inclita regum
Colla triumphali uictor fracturus ab arcu,
Bisque sub extrema Latium formidine soluat
Obsidione graui, calidaque reuersus ab ora
Atque Alpes subito iussus transire niuosas
Preter Aquas Sextas - dicunt sic nomine uallem -
Theutonicum insigni compescat strage furorem;
Post simili ardentes prosternat uulnere Cimbros.
Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti,
Nunc, iuuenis memorande nouis per secula factis,
Magnus item iuuenis ueniet; nec dignior alter
Nomen habet magni. Hic Tagum Bethimque et Hiberum
Coget ferre iugum dominumque agnoscere Tybrim.
Hic idem nimia ciuem feritate rebellem
Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum
Inuidia; atque alios patiaris ad alta uolare.
Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota
Cesserit: illa nouis semper parat integra partem.
Vita breuis, rerumque uenit longissimus ordo.
Quid fiet, nisi queque suos produxerit etas
Venturis qui sponte uelint occurrere fatis?
Sufficeret cunti spatio si temporis unus,
Publica res poterat duce te contenta fuisse.
Tu siquidem letus mecum, dum bella gerentur,
Hic eris, et iuuenem egregium laudabis ab alto.
Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt
Gesta uiri, plectroque aliis maiore canenda.
Namque hic precipiti - sit fas dixisse - uolatu
Victor ab occasu discedens uictor ad ortus
Perueniet nomenque Italum super astra leuabit.
Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis
Larga uolet ditare ducem; moderatior autem
Implendusque animus paucis, quod laurea triplex
Stringat honesta comas, quod ter sua Roma uerendo
Exstantem curru uideat, contentus abibit.
Hic et piratas pelago depellet ab omni:
Vincetur Iudea tenax, Armenia duplex,
Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges,
Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem
Omnia uincentes rigidam ueniemus ad Arthon.
Et glaciale solum, Tanaim et Meotida duram
Ripheosque procul tangemus in ethere montes.
Attriti longo fugient certamine reges
Et uitam simul et regnum bellumque perosi.
Caspia calcabunt uictores claustra, Sabeam
Turicremasque domos: intacti limina templi
Intrabunt cernentque aditi penetralia sacri.
Purpura non illos, non gemme aurumque mouebunt:
Thesauros inter medios mucrone trementi
Paupertas Romana uenit nec tangitur illis.
Insula non toto restabit libera ponto,
Non tellus seu pressa uagis seu stantibus astris.
Aula sub imperium ueniet ditissima Cipri,
Creta superstitionum ingens domus atque magistra
Euboicumque latus, Phebo Rhodus inclita et undis,
Tum salis Egei, celo uelut astra sereno,
Ciclades effuse medio, clipeusque potentis
Trinacrie et crasso diues Sardinia celo
Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis,
Et quicquid Tusco iacet equore, quicquid Hibero,
Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementem
Ibit in Occeanum? Fortissimus ille nepotum
Vnus erit magno semper cantandus in orbe,
Gallica qui uario complebit rura pauore
Et fluuios atri uiolabit sanguinis unda.
Inde procul celo et terra pelagoque repostos
Auricomos rapido calcabit Marte Britannos,
Stringet; et indomito luctantem gurgite Rhenum
Pontibus, hostilesque tenens cum milite fines
Tristia ceruleis Germanis bella mouebit.
O felix si forte modum sciat addere ferro!
Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentis
Victrices per cunta manus in publica uertet
Viscera, ciuili fedans externa cruore
Prelia et emeritos indigno Marte triumphos;
Me tamen infami tam multa decora furore
Commaculare pudet. Quam turpiter omnia calcat
Ambitus, ut totum imperium sibi uindicet unus,
Primus et exemplum reliquis, spolietque superbus
Erarium miserosque nouo legat ordine patres!
Hec et Pharsalicas mortes Ephireaque arma,
Thapsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta,
Omnia pretereo. Succedet maximus illi
Inde nepos clara ueniens a stirpe sororis.
Hic michi longinquos mittet sub legibus Indos,
Egiptumque ferox et barbara sistra mouentem
Vxorem Latii capiet ducis; inde per omnem
Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos.
Hic parere ferum Romanis fascibus Histrum
Perdoceat, gemineque solum quod subiacet Vrse.
Hic Vrbem tribus inuectus do more triumphis
Edicet toti precepta incognita mundo,
Et summo celsus solio summissa uidebit
Sceptra sibi summosque duces atque agmina uulgi
Munera ferre omnes studioque ardere placendi.
Iam senior rigidos bello contundet Hiberos.
Vltimus ille labos: exhinc tranquilla sequuntur
Secula: tum gemini claudentur tristia Iani
Limina et erati iungentur cardine postes,
Inde grauem tumulo mittet ueneranda senectus
Digressum amplexu et dilecte coniugis ulnis.
Huius post cineres uideo Romana reuerti
Fata retro et pulcros prolabi ad turpia mores.
Hei michi! quid moreris? Tecum moritura propago
Nominis est nostri. Sed tu tibi debita nactus
Alta petes conuexa poli. Quid turba superstes,
Ludibrium mundi generisque infamia primi?
Tartara conspicient meriti Stigiosque recessus.
At nimium propero: uideo par nobile, natum
Atque patrem et gemino Capitolia leta triumpho.
Laurea bina uiret, duplex quoque purpura, currus
Non uideor spectare duos, contenta sed uno
It Pietas: noua res equidem et dignissima fama.
Corruet his ducibus Ierosolima, uictaque ferro
Inclita relligio. et gladiis perrumpere sacra
Fas erit et poterunt populi peccata mereri.
Vlterius transire piget; nam sceptra decusque
Imperii tanto nobis fundata labore
Externi rapient Hispane stirpis et Afre.
Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendas
Relliquias gladii fastigia prendere rerum?"
Amplius urgentem quoniam frenare dolorem
Non poterat, rupit lacrimis et uoce loquentem:
"Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebit
Fortune? Prius in Stigia conuulsa paludes
Astra cadent; prius ethereo arbiter Orci
Victor erit solio celique tonabit ab arce,
Africa quam Rome uictrix sua iura suumque
Nomen in eternum rapiat". Non longa dolentem
Passus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque:
Viuet honos Latius, semperque uocabitur uno
Nomine Romanum imperium; sed rector habenas
Non semper Romanus aget; quin Siria mollis
Porriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxque
Grecia, et Illiricum: tandem cadet ista potestas
In Boream: sic res humanas Fata rotabunt.
Forte sub extremos annos mundique ruentis
Interitum ad proprias sedes Fortuna redibit.
Altius incumbes atque urbis cetera nostre
Fata petes. Vnum hoc de pluribus ille supernus
Abscondit sub nube Deus; sed, noscere quantum
Permissum est animi augurio, non uicta sub hoste
Roma ruet, nullique data est ea gloria genti,
Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annis
Rimosoque situ paulatim fessa senescet
Et per frusta cadet. Nulla unquam, nulla uacabit
Ciuilique odio et bellis furialibus etas.
Tempus adhuc ueniet cum uix Romanus in urbe
Ciuis erit uerus, sed terras lecta per omnes
Fex hominum; tamen hec sese male sana cruentis
Turba premet gladiis, et ni fortissimus unus
Vir aliquis dignus meliori tempore nasci
Opponat sese medium frontemque manumque
Litibus ostendat, su quodcumque cruoris
Pectoribus miseris, per mutua uulnera fundant.
Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim
Condita sideribus, quamuis lacerata malorum
Consiliis manibusque, diu durabit eritque
Has inter pestes nudo uel nomine mundi
Regina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi;
Qualiter annosum uires animusque leonem
Destituunt, sed prisca manet reuerentia fronti
Horrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus.
Vmbra sit ille licet, circum tamen omnis inermi
Paret silua seni. Sed quis uel noscere certam
Audeat, aut rebus tantis prefigere metam?
Vis loquar? In finem, quamuis ruinosa, dierum
Viuet et extremum ueniet tua Roma sub euum
Cum mundo peritura suo." Sic fatus ab alto
Pectore suspirans tacuit, dextraque sequentem
Per nitidum conducit iter. Iam prona cadentis
Calcabant conuexa poli, gradibusque suprema
Linquebant leuibus. Qui lumine terga feriret
Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum,
Athlantisque ruens de uertice plena propinqui
Cinthia conspecti splendebat ymagine fratris.
Hic iterum genitor sacro ueneranda resoluit
Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus
Captus et eternos tenuerunt astra meatus.
"Nate, prioris" ait "solamen et optima uite
Pars michi, qui leto cumulas nunc gaudia celo,
Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus
Mortalem uidear michi me felicior ipso,
Huc aures intende pias et pectora ueri
Plena refer. Mora nostra breuis, namque inuida noctis
Vmbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra.
Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt;
Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde
Vir etenim sperare potest populusue quod alma
Roma nequit? Facili labuntur secula passu:
Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra,
Vmbra estis puluisque leuis uel in ethere fumus
Exiguus, quem uentus agat. Quo sanguine parta
Gloria? quo tanti mundo fugiente labores?
Stare quidem uultis, sed enim rapidissima celi
Vos fuga precipitat. Cernis quam parua pudendi
Imperii pateant circum confinia nostri?
Hec tamen heu quanto nobis extenta labore!
Nunc quoque quam multo uobis seruanda periclo!
Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni
Penitet incepti: totius sola sit Orbis
Roma caput, terris dominetur sola subactis.
Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum
Inuenis? Angustis arctatus finibus Orbis
Insula parua situ est, curuis quam flexibus ambit
Occeanus, uiden ut paruus cognomine magno?
Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes,
Multa tenent silue; pars rupibus hispida torpet,
Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore,
Serpentumque domos calidis tegit estus harenis.
Vtque simul totum uideas, huc lumina uolue.
Verticibus celi aduersos atque alta tenentes
Cernis stare polos, subiectaque cunta duobus
Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa
Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic
Quod uictum prestare queat. Qua semita solis
Latior, obliquusque uagis it circulus astris,
Ignibus arua rubent, mediusque exestuat ingens
Pontus et ardorem celi male temperat humor
Subditus. Huc olim Argolici finxere poete
Conuenisse deos, potuque ciboque refectos
Ethiopum cum rege grauis duxisse sub umbra
Athlantis placidam tranquillo numine noctem:
Quod fictum est ideo quia numina magna putabant
Sidera, que liquidis primum uescuntur in undis,
Ethiopum quas litus habet, mox fessa uidentur
Vergere ad occasus, ubi maximus eminet Athlas,
Vltima terrarum qui possidet: ille paratus
Excipit ac magno uenientia contegit antro.
Sed redeo: mediam uetitum est attingere zonam,
Etheris hinc etenim uos inclementia longe
Summouet; at circum flammis permixta tepescunt
Frigora; sic gemina mortales sede fruuntur.
Altera sed uobis est inuia: separat illam
Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat
Parua, sed hec uasto nimis interrupta locorum
Desertoque habitu; linguarum dissona multum
Murmura, diuersi mores. Hec crescere famam
Impediunt; nulli toto cognoscier orbe
Contigit. Extrema quis erit bene notus in Artho,
Et Nili ignotum continget nomine fontem?
Quem sua Toprobani commendet gloria et idem
Litus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsum
Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam;
Septa sed arcta uetant. Angusto carcere clausos
Somnia magna iuuant; at cum lux ultima somnum
Excutit ac tenebras adimit, tum cernere uerum
Heu miseri sero incipiunt, et tempora retro
Nequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes.
Illa quoque in uobis ridenda insania mentes
Occupat: eternum cupitis producere nomen,
Secula demulcent animos numerosa, uenitque
Posteritas longa ante oculos; libet ire per ora
Doctorum extinctos hominum, clausosque sepulcro
Liberiore uia per mundi extrema uagari.
Viuere post mortem, uiolentas spernere Parcas
Dulcia sunt, fateor, sed nomine uiuere nil est.
Viuite sed melius, sed certius: ardua celi
Scandite felices, miserasque relinquite terras.
Hic uos uita manet, quam secula nulla mouebunt,
Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat estas,
Anxia solicitam quam non opulentia reddet,
Querula non mestam paupertas, pallida non mors
Obruet, haud nocuo uexabunt sidere morbi
Corporis atque animi. Sine tempore uiuite; nam uos
Et magno partum delebunt tempora nomen,
Transibuntque cito que uos mansura putatis.
Vna manere potest occasus nescia uirtus.
Illa uiam facit ad superos. Hac pergite fortes,
Nec defessa graui succumbant terga labori.
Quod si falsa uagam delectat gloria mentem,
Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpus
Hoc cadet et cedent indigno membra sepulcro;
Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus
Occidet: hinc mortem patieris, nate, secundam.
Clara quidem libris felicibus insita uiuet
Fama diu, tamen ipsa suas passura tenebras.
Ipsa tuas laudes etas uentura loquetur:
Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebit
Immemoresque dabit post secula longa nepotes.
Magna geris, maiora geres, immensaque uictor
Conficies tu bella manu et dignissima fama:
Res multis laudata quidem laudandaque multis.
Cernere iam uideor genitum post secula multa
Finibus Etruscis iuuenem qui gesta renarret,
Nate, tua et nobis ueniat uelut Ennius alter.
Carus uterque michi, studio memorandus uterque:
Iste rudes Latio duro modulamine Musas
Intulit; ille autem fugientes carmine sistet;
Et nostros uario cantabit uterque labores
Eloquio, nobisque breuem producere uitam
Contendet; uerum multo michi carior ille est
Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus.
In quod eum studium non uis pretiumue mouebit,
Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri;
Magnarum sed sola quidem admiratio rerum,
Solus amor ueri. Sed quid tamen omnia prosunt?
Iam sua mors libris aderit; mortalia namque
Esse decet quecumque labor mortalis inani
Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum
Progenies seruare uelit, senioque nocenti
Vim facere ac rapido uigilans obsistere seclo,
Non ualeat, tam multa uetant; fatalia terris
Diluuia et populos uiolentior estus adurens,
Et pestes rerum uarie celique marisque,
Bellorumque furor toto nichil orbe quietum
Stare sinens, libris autem morientibus ipse
Occumbens etiam; sic mors tibi tertia restat.
Quot modo in extremo claros Oriente uel Austro
Esse uiros reris? tamen ad uos mittere nomen
Non potuere suum. Quot prima etate fuisse
Illustres famamque ausos sperare perennem,
Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque
Estis in angusto positi. Que cunta uidentem
Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane
Viderit in terris quo te sermone loquatur.
Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur
Te docilem, humanum, iubeo, contemne fauorem,
Neue ibi tantarum rerum spem pone tuarum.
Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus.
Gloria si fuerit studiorum meta tuorum,
Peruenies equidem, sed non mansurus, ad illam.
Premia sin autem celo tua, nate, reponis,
Quo semper potiaris habes sine fine beatus
Et sine mensura. Quod si dulcedine fame
Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis,
Quod preclara tuo stat gloria fixa labori
Polliceor: ueniet pretium tibi, nate, quod optas;
Illa uel inuitum, fugias licet, illa sequetur.
Vt sub sole uagum comitatur corporis umbra
Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa
Flectitur et stat, si steteris; sic fama uolentem
Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum
Dixeris arenti gradientem in puluere, ut umbram
Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est
Qui terit etatem frustra corpusque fatigat,
Aut animum curis onerat, nichil inde reposcens
Ni laudem et uanos populi per compita uentos.
Quenam igitur queres mea sit sententia. Dicam.
Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum
Vmbra sequatur iter; Virtutis amore laboret
Hic alius, celumque sibi sit terminus, et non
Gloria, que meritos sequitur, uel spreta, labores.
Ergo age, nate, uiam, tibi quam super ardua monstro,
Ingredere, aut potius ceptum ne desere callem.
Publica res duce te uigeat, uictrixque supremo
Cardine Fortune sedeat. Spectabit ab astris
Quicquid ages placidus rex cunta tegentis Olimpi,
Letus honore tuo, sed nullo letior actu
Quam quod te patrie baculum superesse labanti
Nomen et hoc merito Scipionis habere uidebit,
Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt.
Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti:
Post studium recti patrieque parentis amorem
Proxima de caris tibi cura supersit amicis.
Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus
Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti.
Rebus in humanis nil dulcius experiere
Alterno conuictu et fido pectore amici.
Est equidem e multis tibi nunc certissimus unus
Lelius. Archani sit conscius atque minister
Ille tui, rogat affectus pectusque profundum
Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo
Lelius alter erit domui claroque nepoti
Carus et eximio pariter coniunctus amore.
Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum
Lelius et Scipio celebrabitur inter amicos
Quos tulit extrema ueniens ab origine mundus,
Cum duo sint paria et longo distantia tractu.
Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum
Despice plebeium, quoniam de plebe uerendi
Surrexere uiri, quos nobilioribus equos
Viua tulit Virtus animusque parentibus impar."
Dixerat. Ille autem: "Tua per uestigia quamquam
Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori
Defuerim. Tamen admonitus uigilantior ibo
Quo me, sancte, uocas, genitor. Sed multa monentem
Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror".
Mestior ille: "Equidem! tua te, dulcissime, uirtus
Aspera cunta pati doceat. Quid Fata reseruent
Vltima preclaro malis nescire labori.
Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque -
Experiare licet, facili contentus abito
Vindicta. Non arma tibi, non castra mouenda,
Etsi forte queas. Prestat quamcumque subire
Fortunam: patriam seruatam perdere noli
Et meritum uastare tuum. Fugat illa? recede.
Non reuocat? persta. Sed preclarissimus exul
Viuenti illatum moriens ulciscere uerbo
Dedecus, et patrie cineres atque ossa negato,
Ingratamque uoca, memorique inscribe sepulcro.
Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra.
Iamque uetor traxisse moras. Memor ergo parentis,
Nate, uale, et mitis surgentem dirige fratrem;
Isque uiam post te tua per uestigia seruet."
Dixit et equauit fugientia sidera cursu.
Interea lux orta super tentoria fulsit
Irrupitque ducis durum rubicunda cubile.
Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo
Attonitum subito somnusque paterque relinquit.

.  | Indice










 
poezii poezii poezii poezii poezii poezii
poezii
poezii Questo è l'Olimpo della Lettertura, della Poesia, e della Cultura. Se hai piacere di partecipare alle nostre iniziative scrivi altrimenti appaga la tua conoscenza con gli articoli, la saggistica, la prosa, la poesia classica e/o contemporanea oppure partecipa ai nostri concorsi. poezii
poezii
poezii  Cerca  Agonia.Net  

La riproduzione di qualsiasi materiale che si trova in questo sito, senza la nostra approvazione, é assolutamente vietata
Copyright 1999-2003. Agonia.Net

E-mail | Politica di condotta e confidenzialità

Top Site-uri Cultura - Join the Cultural Topsites!